The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Hannibal Sagunto capto Carthaginem in hiberna concesserat, ibique auditis, quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem

19
solum sed etiam causam esse belli,

partitis reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus Hispani generis milites convocat.

“credo ego vos,” inquit “socii, et ipsos cernere, pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum;

ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam victoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus.

itaque cum longinqua a domo instet militia incertumque sit, quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do.

primo vere edico adsitis, ut diis bene iuvantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.”

omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus desiderium.

per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda. vere primo ad edictum convenere.

Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gadis profectus Herculi vota exsolvit novisque se obligat votis, si cetera prospera evenissent.

inde partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam statuit.

pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum, levium armis, petiit, ut Afri in Hispania, Hispani in Africa, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati, stipendia facerent.

tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos misit in Africam et funditores Baleares octingentos septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos.

has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet. simul conquisitoribus in civitates missis quattuor milia conscripta

20
delectae iuventutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.