Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita peragratis Hispaniae Galliaeque populis legati Romam redeunt haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. civitatem omnem expectatione belli erectam invenerunt, satis constante fama iam Hiberum Poenos transisse.

Hannibal Sagunto capto Carthaginem in hiberna concesserat, ibique auditis, quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem

19
solum sed etiam causam esse belli,

partitis reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus Hispani generis milites convocat.

“credo ego vos,” inquit “socii, et ipsos cernere, pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum;

ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam victoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus.

itaque cum longinqua a domo instet militia incertumque sit, quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do.