The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

in iis nova terribilisque species visa est, quod armati — ita mos gentis erat — in concilium venerunt.

cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent, ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent,

tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur;

adeo stolida inpudensque postulatio visa est censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis populandos obicere.

sedato tandem fremitu responsum legatis est, neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam, ob quae aut pro Romanis aut adversus Poenos sumant arma;

contra ea audire sese, gentis suae homines agro finibusque Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati.

eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque; nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam venere.

ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita: praeoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore — adeo ferocia atque indomita ingenia esse — , ni subinde auro, cuius avidissima gens est, principum animi concilientur.

ita peragratis Hispaniae Galliaeque populis legati Romam redeunt haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. civitatem omnem expectatione belli erectam invenerunt, satis constante fama iam Hiberum Poenos transisse.