Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad Bargusios primum venerunt, a quibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici, multos trans Hiberum populos ad cupidinem novae fortunae erexerunt.

ad Volcianos inde est ventum, quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana avertit.

ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: “ verecundia est, Romani, postulare vos, uti vestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum, qui id fecerunt Saguntini, crudelius, quam Poenus hostis perdidit, vos socii prodideritis?

ibi quaeratis socios censeo ubi Saguntina clades ignota

18
est; Hispanis populis sicut lugubre ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae aut societati confidat.”

inde extemplo abire finibus Volci anorum iussi ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora verba tulere. ita nequiquam peragrata Hispania in Galliam transeunt.

in iis nova terribilisque species visa est, quod armati — ita mos gentis erat — in concilium venerunt.

cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent, ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent,

tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur;

adeo stolida inpudensque postulatio visa est censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis populandos obicere.