The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

haec derecta percunctatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani visa est quam de foederum iure verbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa.

nam si verborum disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutatii priore foedere, quod mutatum est, conparandum erat, cum in Lutatii foedere diserte additum esset,

ita id ratum fore, si populus censuisset, in Hasdrubalis foedere exceptum tale quicquam fuerit, et tot annorum silentio ita vivo eo conprobatum sit foedus, ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur?

quamquam, et si priore foedere staretur, satis cautum erat Saguntinis sociis utrorumque exceptis. nam neque additum erat “iis qui tunc essent” nec

“ne qui postea adsumerentur;” et cum adsumere novos liceret socios, quis aequum censeret aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi aut receptos in fidem non defendi? tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem aut sua sponte desciscentes reciperentur.

legati Romani ab Carthagine sicut iis Romae imperatum erat, in Hispaniam, ut adirent civitates et in societatem perlicerent aut averterent a Poenis, traiecerunt.

ad Bargusios primum venerunt, a quibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici, multos trans Hiberum populos ad cupidinem novae fortunae erexerunt.

ad Volcianos inde est ventum, quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana avertit.

ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: “ verecundia est, Romani, postulare vos, uti vestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum, qui id fecerunt Saguntini, crudelius, quam Poenus hostis perdidit, vos socii prodideritis?

ibi quaeratis socios censeo ubi Saguntina clades ignota

18
est; Hispanis populis sicut lugubre ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae aut societati confidat.”

inde extemplo abire finibus Volci anorum iussi ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora verba tulere. ita nequiquam peragrata Hispania in Galliam transeunt.