Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio — eum praefecerat Hannibal — ita inpigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent.

is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit.

itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta est. temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum.

Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum

12
ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant condicionesque tristes ut ab irato victore ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans, qui sub condicionibus iis de pace ageret.

postulabatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus iussisset.

has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes.

tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum — et ipse ita iubebat — est deductus.

quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, summota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit: