Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. Porsinna cum regem esse Romae tum Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus Romam infesto exercitu venit.

non umquam alias ante tantus terror senatum invasit; adeo valida res tum Clusina erat magnumque Porsinnae nomen. nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs metu perculsa receptis in urbem regibus vel cum servitute pacem acciperet.

multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. annonae in primis habita cura, et ad frumentum conparandum missi alii in Volscos, alii Cumas. salis quoque vendendi arbitrium, quia inpenso pretio venibat, in publicum omni suscepto sumptu ademptum privatis; portoriisque et tributo plebes liberata, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent:

pauperes satis stipendii pendere, si liberos educarent. itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem civitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent,

nec quisquam

80
unus malis artibus postea tam popularis esset, quam tum bene imperando universus senatus fuit.

cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant, urbem ipsam saepiunt praesidiis. alia muris, alia Tiberi obiecto videbantur tuta;

pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit.

qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos,

obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere; si transitum pontem a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore. itaque monere, praedicere, ut pontem ferro, igni, quacumque vi possint, interrumpant; se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum.

Vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.

duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque.

cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit; deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta, revocantibus qui rescindebant, cedere in tutum coegit.