Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt.

incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.

id satis consuli visum, cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.

inter haec bella manente discordia domi consules T. Numicius Priscus A. Verginius facti.

non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est. ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit.

consules, coacti extemplo ab senatu, ad bellum educta ex urbe iuventute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt.

et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis vano timore Romanis, citato agmine abeunt;