Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu; adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.

ita multum interim temporis fuit; ante tamen, quam prodicta dies veniret, morbo moritur.

cuius cum laudationem tribuni plebis inpedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit, quam vivi accusationem audierat, et exequias frequens celebravit.

135

eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta.

admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita, ut velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit. omnis ira belli ad populationem agri vertit. alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit.

et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt.

incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.

id satis consuli visum, cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.

inter haec bella manente discordia domi consules T. Numicius Priscus A. Verginius facti.

non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est. ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit.

consules, coacti extemplo ab senatu, ad bellum educta ex urbe iuventute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt.