Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Valerius quadrato agmine peditem ducit; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. eodem modo primus eques hostium agminis fuit; praeerat Arruns Tarquinius, filius regis; rex ipse cum legionibus sequebatur.

Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira “ille est vir” inquit, “qui nos extorres expulit patria. ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit. di regum ultores adeste.”

concitat calcaribus equum atque in ipsum infestum consulem derigit. sensit in se iri Brutus. decorum erat ipsis capessere pugnam ducibus; avide itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt,

neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.

simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. ibi varia victoria et velut aequo Marte pugnatum est: dextera utrimque cornua vicere, laeva superata.

Veientes, vinci ab Romano milite adsueti, fusi fugatique; Tarquiniensis, novus hostis,

77
non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.

ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut omissa inrita re nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque , suas quisque abirent domos.

adiciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem; Silvani vocem creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie; vincere bello Romanum. ita certe inde abiere Romani ut victores,

Etrusci pro victis. nam postquam inluxit, nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.