The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus.

dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent. ubi cum timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset.

ab Appio petitur, ut tantam consularem maiestatem esse vellet, quanta esse in concordi civitate posset. dum tribuni consulesque ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse virium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit, quam incolumis sit, quaeri.

Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri, non consulem senatui, sed senatum consuli deesse; graviores accipi leges, quam in Sacro monte acceptae sint. victus tamen patrum consensu quievit. lex silentio perfertur.