Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

concitati homines veluti ad proelium se expediunt; apparebatque omne discrimen adesse, nihil cuiquam sanctum non publici fore, non privati iuris. huic tantae tempestati cum se consules obtulissent,

facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse. violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam conpelluntur, incerti, quatenus Volero exerceret victoriam.

conticiscente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam.

multis ferociter dictis sententiis vicere seniores, quibus ira patrum adversus temeritatem plebis certari non placuit.

Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum, qui L. Pinarium P. Furium consules habuit.

contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum, ut plebei magistratus tributis comitiis fierent.

haud parva res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi, quos vellent, tribunos auferret.

huic actioni gratissimae plebi cum summa vi resisterent patres, nec, quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine gravis

130
certaminibus in annum extrahitur.

plebs Voleronem tribunum reficit; patres, ad ultimum dimicationis rati rem venturam, Ap. Claudium, Appi filium, iam inde a paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt. collega ei T. Quinctius datur.

principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius, collega eius, auctor cum recentior, tum acrior erat. ferocem faciebat belli gloria ingens,

quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus,