Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

his accensi vocibus patres consilia inde non publica, sed in privato seductaque a plurium conscientia habuere. ubi cum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor quamvis audaci facinori de erat.

igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta expectatione staret, mirari primo, quod non descenderet tribunus; dein, cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam queri;

tandem, qui obversati vestibulo tribuni fuerant, nuntiant domi mortuum esse inventum. quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim ali alio. praecipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent, morte collegae monitos. nec patres satis moderate ferre laetitiam;

adeoque neminem noxiae paenitebat, ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.

sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consules rem peragunt.

tum vero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio et dicere actum esse de libertate sua, rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem. aliud agendum ac cogitandum, quo modo resistatur patribus;