Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

intra vallum deinde caedes magis quam proelium esse. tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Veis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.

paulisper aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule inmissus Tuscos fundit fugatque; eademque hora

127
duo exercitus, duae potentissimae et maximae finitimae gentes superatae sunt.

dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt;

ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius; mos, credo, non placebat sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere.

nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.

L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Veientes provincia evenit. non tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato.

paci externae confestim continuatur discordia domi. agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Servilii, summa vi resistunt. abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit. L. Aemilius et Opiter Verginius consulatum ineunt;

Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam annalibus consulem invenio. hoc anno — quoscumque consules habuit — rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum. suadent,

monent, honoribus et administratione rei publicae abstineant; consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;