Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in multa temperarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duo milia aeris damnato multam dixerunt. ea in caput vertit. negant tulisse ignominiam aegritudinemque; inde morbo absumptum esse.

alius deinde reus Sp. Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta non, ut Menenius, precibus suis aut patrum, sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit.

et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. sed fervidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo, sed plebem oratione feroci refutando exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos, quibus tum saeviret, magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit. iuvit et Verginius collega,

testis productus, participando laudes; magis tamen Menenianum — adeo mutaverant animi — profuit iudicium.

certamina domi finita; Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant. P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primum intulerat, caperetur.

intra vallum deinde caedes magis quam proelium esse. tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Veis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.

paulisper aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule inmissus Tuscos fundit fugatque; eademque hora

127
duo exercitus, duae potentissimae et maximae finitimae gentes superatae sunt.

dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt;

ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius; mos, credo, non placebat sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere.

nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.