Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita superior rursus hostis factus. Fabii caesi ad unum omnes praesidiumque expugnatum. trecentos sex perisse satis convenit, unum prope puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae dubiisque rebus populi Romani saepe domi vel maximum futurum auxilium.

cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant. Menenius adversus Tuscos victoria elatos confestim missus.

tum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupavere; obsessaque urbs foret super bellum annona premente — transierant enim Etrusci Tiberim — , ni Horatius consul | ex Volscis esset revocatus. adeoque id bellum ipsis

125
institit moenibus, ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam.

ibi quamquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem recepto pristino animo in futura proelia id certamen fecit. A. Verginius et Sp. Servilius consules fiunt.

post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie; populationes erant, et velut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant;

non usquam pecora tuta, non agrestes erant. capti deinde eadem arte sunt, qua ceperant Fabios. secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitavere in insidias.