Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

primum in dilectibus saevire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi.

proximo bello

117
in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum. profecto, si instetur, suo milite vinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum;

cetera sua sponte fata et deos gesturos. hae spes Etruscos armaverant multis in vicem casibus victos victoresque.

consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas vires, sua arma horrebant.

memoria pessimi proximo bello exempli terrebat, ne rem committerent eo, ubi duae simul acies timendae essent. itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo aversi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis adlaturum.

Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere ad pugnam primo obequitando castris provocandoque, postremo, ut nihil movebant, qua consules ipsos, qua exercitum increpando:

simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus; novum seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. ad haec in novitatem generis originisque qua falsa, qua vera iacere.

haec cum sub ipso vallo portisque streperent, haud aegre consules pati; at inperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora versare et ab intestinis avertere malis: nolle inultos hostes, nolle successum non patribus, non consulibus; externa et domestica odia certare in animis.

tandem superant externa; adeo superbe insolenterque hostis eludebat. frequentes in praetorium conveniunt; poscunt pugnam, postulant, ut signum detur.

consules velut deliberabundi capita conferunt, diu pugnare cupiebant, sed retro revocanda et abdenda cupiditas erat, ut adversando remorandoque incitato semel militi adderent impetum.

redditur responsum inmaturam rem agi, nondum tempus pugnae esse; castris se tenerent. edicunt inde, ut abstineant

118
pugna: si quis iniussu pugnaverit, ut in hostem animadversuros.

ita dimissis, quo minus consules velle credunt, crescit ardor pugnandi. accendunt insuper hostes ferocius multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est: