Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exulem te, deinde hostem viderem? potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit?

non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit? non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit “intra illa moenia domus ac penates mei sunt,

mater, coniunx liberique?” ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. sed ego nihil iam pati nec tibi turpius nec mihi miserius possum nec, ut sim miserrima, diu futura sum;

de his videris, quos, si pergis, aut inmatura mors aut longa servitus manet.” uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum ortus et conploratio sui patriaeque fregere tandem virum.

inde suos dimittit; ipse retro ab urbe castra movit.

112
deinde legionibus ex agro Romano invidia rei oppressum perisse tradunt alii alio leto. apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio;

refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse vocem, multo miserius seni exilium esse. non inviderunt laude sua mulieribus viri Romani — adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur —

, monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est. rediere deinde Volsci adiunctis Aequis in agrum Romanum, sed Aequi Attium Tullium ultra tulere ducem.

ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.