Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.

quae profecto orta esset — adeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant — , sed externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se iungebat animos. id modo non conveniebat,

quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. Sp. Nautius iam et Sex.

Furius consules erant. eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. acceperunt relationem patres,

postquam apparuit labare plebis animos, missique de pace ad Marcium oratores. atrox responsum rettulerunt:

si Volscis ager redderetur, posse agi de pace; si praeda belli per otium frui velint, memorem se et civium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exilio sibi inritatos, non fractos animos esse.

iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. sacerdotes quoque suis insignibus velatos isse supplices ad castra hostium traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.

111

tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt. id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum convenit;

pervicere certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos parvos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent, et, quoniam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent.

ubi ad castra ventum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum agmen, primo, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat.

dein familiarium quidam, qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, “nisi me frustrantur” inquit “oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.”