Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quam

110
spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse. Cerceios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque urbem Volscis tradidit;

inde in Latinam viam transversis tramitibus transgressurus Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, Mugillam — haec Romanis — oppida ademit;

inde Lavinium recepit; tum deinceps Corbionem, Vitelliam, Trebium, Lavicos, Pedum cepit.

postremum ad urbem a Pedo ducit et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis populatur inde agrum Romanum custodibus inter populatores missis,

qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.

quae profecto orta esset — adeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant — , sed externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se iungebat animos. id modo non conveniebat,

quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. Sp. Nautius iam et Sex.

Furius consules erant. eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. acceperunt relationem patres,