Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos sedulo audientes secunda irae verba et per eos multitudinem aliam in subiectum viae campum deduxit.

ibi in contionis modum orationem exorsus veteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum commemoravit. turn “ut omnia” inquit “obliviscamini alia, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?

an non sensistis triumphatum hodie de vobis esse? vos omnibus, civibus peregrinis, tot finitimis populis spectaculo abeuntes fuisse, vestras coniuges, vestros liberos traductos per ora hominum?

quid eos, qui audivere vocem praeconis, quid, qui nos videre abeuntus, quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?

quid deinde? illud non succurrit, vivere nos, quod maturarimus proficisci? si hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit?

bellum vobis indictum est, magno eorum malo, qui indixere, si viri estis.” ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt instigandoque suos quisque populos effecere, ut omne Volscum nomen deficeret.