Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.

ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decrevit. ad eos ludos auctore Attio Tullio vis magna Volscorum venit.

priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit; dicit esse, quae secreto agere de re publica velit. arbitris remotis “invitus” inquit,

“quod sequius sit, de meis civibus loquor, non tamen admissum quicquam ab iis criminatum venio, sed cautum, ne admittant.

nimio plus quam vellem nostrorum ingenia sunt mobilia.

multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito, sed vestra patientia incolumes simus. magna hic Volscorum est; ludi sunt; spectaculo intenta civitas erit.

memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute in hac urbe commissum sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. haec nostra vestraque causa prius dicenda vobis, consules, ratus sum.

quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictive contagione praesens violer.” haec locutus abiit.

consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecavendum vel ex supervacuo movit; factoque senatus consulto, ut urbe excederent Volsci, praecones

109
dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent.

ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.

cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos sedulo audientes secunda irae verba et per eos multitudinem aliam in subiectum viae campum deduxit.

ibi in contionis modum orationem exorsus veteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum commemoravit. turn “ut omnia” inquit “obliviscamini alia, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?

an non sensistis triumphatum hodie de vobis esse? vos omnibus, civibus peregrinis, tot finitimis populis spectaculo abeuntes fuisse, vestras coniuges, vestros liberos traductos per ora hominum?

quid eos, qui audivere vocem praeconis, quid, qui nos videre abeuntus, quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?