Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret. quamquam sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum cum timore vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.

magno illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies amisit. cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem; maiorem instare, ni eat propere ac nuntiet

108
consulibus.

iam praesentior res erat. cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita.

enimvero deorum ira admonuit. fessus igitur malis praeteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum visa atque audita et obversatum totiens somno Iovem, minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde dubio omnium, qui aderant, in forum ad consules lectica defertur.

inde in curiam iussu consulum delatus eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum:

qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.

ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decrevit. ad eos ludos auctore Attio Tullio vis magna Volscorum venit.

priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit; dicit esse, quae secreto agere de re publica velit. arbitris remotis “invitus” inquit,

“quod sequius sit, de meis civibus loquor, non tamen admissum quicquam ab iis criminatum venio, sed cautum, ne admittant.

nimio plus quam vellem nostrorum ingenia sunt mobilia.

multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito, sed vestra patientia incolumes simus. magna hic Volscorum est; ludi sunt; spectaculo intenta civitas erit.