Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit: fame se iam sicut hostes peti, cibo victuque fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi Cn. Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat. eum sibi carnificem novum exortum, qui aut mori aut servire iubeat.

in exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. ibi ira est suppressa: se iudicem quisque, se dominum vitae necisque inimici factum videbat.

contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque non patrum tribunos esse. sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset patribus.

restiterunt tamen adversae invidiae usique sunt qua suis quisque, qua totius ordinis viribus. ac primo temptata res est, si dispositis clientibus absterrendo

107
singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent.

universi deinde processere — quidquid erat patrum, reos diceres — precibus plebem exposcentes, unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.

ipse cum die dicta non adesset, perseveratum in ira est. damnatus absens in Volscos exulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benigne excepere benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat, crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur. hospitio utebatur Atti Tulli.

longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus. ita cum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello.

facile credebant plebem suam inpelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuventute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam vetustate odio, recenti aliqua ira exacerbarentur animi.

ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. instaurandi haec causa fuerat: ludis mane servum quidam pater familiae nondum commisso spectaculo sub furca caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset.

haud ita multo post T. Latinio, de plebe homini, somnium fuit: visus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse;

nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret. quamquam sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum cum timore vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.

magno illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies amisit. cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem; maiorem instare, ni eat propere ac nuntiet

108
consulibus.