Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quamdiu autem tranquillam, quae secesserit, multitudinem fore?

quid futurum deinde, si quod externum interim bellum existat? nullam profecto nisi in concordia civium spem reliquam ducere;

eam per aequa, per iniqua reconciliandam civitati esse. placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et, quod inde oriundus erat, plebi carum. is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur:

tempore, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentientia, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui;

conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. hac ira dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse.

inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis aliquam alere eum, reddentem in omnis corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.

104
conparando hinc,

quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.

agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret.

ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. hi tres collegas sibi creaverunt; in his Sicinium fuisse constat, seditionis auctorem; de duobus, qui fuerint, minus convenit:

sunt, qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem latam. per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumus Cominius consulatum inierant.

his consulibus cum Latinis populis ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romae mansit; alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, conpulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur.