Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia; rursus Vergini Larcique exemplo haud salubres, uti Larci putabant esse ear, quae totam fidem tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur;

sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur;

quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent.

sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperio suo vehemens magistratus mansueto permitteretur ingenio. M.’ Valerium dictatorem Volesi filium creant.

plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen, cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat.

edictum deinde a dictatore propositum confirmavit animos Servili fere consulis edicto conveniens; sed et homini et potestati melius rati credi omisso certamine nomina dedere. quantus nunquam ante exercitus,

legiones decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus. iam poterat bellum differri.

aequi Latinum agrum invaserant. oratores Latinorum ab senatu petebant, ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent.

tutius visum est defendi inermes Latinos quam pati retractare arma. Vetusius consul missus est. is finis populationibus

101
fuit. cessere Aequi campis locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur.

alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie excivit.

medio inter castra campo ante suum quisque vallum infestis signis constitere. multitudine aliquantum Volsci superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere. consul Romanus nec promovit aciem,

nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit: ubi ad manum venisset hostis, coortos tota vi gladiis rem gerere.