Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id adeo malum ex provocatione natum; quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos, qui una peccaverint, provocare liceat.

“agedum” inquit “dictatorem, a quo provocatio non est, creemus, iam hie, quo nunc omnia ardent, conticiscet furor.

pulset mihi lictorem, qui sciet ius de tergo vitaque sua penes unum illum esse, cuius violarit.”

multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia; rursus Vergini Larcique exemplo haud salubres, uti Larci putabant esse ear, quae totam fidem tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur;

sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur;

quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent.

sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperio suo vehemens magistratus mansueto permitteretur ingenio. M.’ Valerium dictatorem Volesi filium creant.

plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen, cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat.