Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

utraque re satis experta tum demum consules: “ne praedictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. postulamus, ut ii, qui maxime ignaviam increpant, adsint nobis habentibus dilectum. acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus.” redeunt in tribunal;

citari nominatim unum ex iis, qui in conspectu erant, dedita opera iubent. cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt.

quo repulso tum vero indignum facinus esse clamitantes, qui patrum consulibus aderant, devolant de tribunali, ut lictori auxilio essent.

sed ab lictore nihil aliud quam prendere prohibito cum conversus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat.

senatus tumultuose vocatus tumultuosius consulitur quaestionem postulantibus iis, qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu.

tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit.

tres fuere sententiae. P. Verginius rem non vulgabat; de iis tantum, qui fidem secuti P. Servili consulis Volsco, Aurunco Sabinoque militassent bello, agendum censebat. T. Larcius non id tempus esse,

ut merita tantummodo exsolverentur; totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse, ni omnibus consulatur; quin, si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam quam sedari.

Ap. Claudius, et natura inmitis et efferatus hinc plebis odio, illinc patrum laudibus, non

100
miseriis ait, sed licentia tantum concitum turbarum, et lascivire magis plebem quam saevire.