Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit; armorum inmemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos: ita sine certamine inde abductae legiones.

nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium; rursus occultum parant bellum Hernicis in societatem armorum adsumptis.

legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit: conprehensos Volscos Romam duxere. ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis.

relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus, ut et captivorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus reicerent. enimvero Latini gaudere facto;

pacis auctores in ingenti gloria esse. coronam auream Iovi donum in Capitolium mittunt. cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit.

pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia iungunt. numquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.

sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. fremebant se foris pro libertate

et imperio dimicantes

93
domi a civibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostis quam inter civis libertatem plebis esse; invidiamque sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit.

magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit.