The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ut eodem impetu, quo fuderant hostem Romani, castra caperent. hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.

triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius. his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies.

A. deinde Postumius et T. Verginius consules facti.

hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam invenio: A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum.

tanti errores inplicant temporum rationem aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere possis. Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti.

insignis hic annus est nuntio Tarquinii mortis. mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. eo nuntio erecti patres, erecta plebes.

sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, cui ad diem summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere.

eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae

92
tribus una et factae. aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.

cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat; nam et Volsci conparaverant auxilia, quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet.

hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit; armorum inmemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos: ita sine certamine inde abductae legiones.

nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium; rursus occultum parant bellum Hernicis in societatem armorum adsumptis.

legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit: conprehensos Volscos Romam duxere. ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis.

relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus, ut et captivorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus reicerent. enimvero Latini gaudere facto;

pacis auctores in ingenti gloria esse. coronam auream Iovi donum in Capitolium mittunt. cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit.

pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia iungunt. numquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.