The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M. Valerius, Publicolae frater, conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exulum acie,

domestica etiam gloria accensus, ut, cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti.

Valerium temere invectum in exulum aciem ex transverso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis vulnere equo retardato moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit.

dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exules ferociter citato agmine invehi,

suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum, ut, quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant. ita metu ancipiti versi a fuga Romani in hostem et restituta acies.

cohors dictatoris primum proelium iniit; integris corporibus animisque fessos adorti exules caedunt.

ibi alia inter proceres coorta pugna. imperator Latinus ubi cohortem exulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit.

hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore, quam paulo ante magister equitum, cum hostium duce proelium iniit,

ut et uno ictu transfixum per latus occiderit et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.

tum ad equites dictator advolat obtestans,

91
ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant. dicto paruere: desiliunt ex equis, provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt.

recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes vidit.

demum inpulsi Latini, perculsaque inclinavit acies. equiti admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et pedestris acies. ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium intrasset; tantusque ardor fuit,

ut eodem impetu, quo fuderant hostem Romani, castra caperent. hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.