Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.

Sabinis etiam creatus Romae dictator eo magis,

89
quod propter se creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de pace mittunt.

quibus orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum, ignosci adulescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent. actum tamen est de pace,

inpetrataque foret, si, quod inpensae factum in bellum erat, praestare Sabini — id enim postulatum erat — in animum induxissent. bellum indictum; tacitae indutiae quietum annum tenuere.

consules Ser. Sulpicius M’. Tullius; nihil dignum memoria actum;

T. Aebutius deinde et C. Vetusius. his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit. nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum.

A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitur magnis copiis peditum