Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vineis incensis, multis hostium vulneratis et occisis consulum quoque alterum — sed utrum nomen, auctores non adiciunt — gravi vulnere ex equo deiectum prope interfecerunt.

Romam inde male gesta re reditum. inter multos saucios consul spe incerta vitae relatus. interiecto deinde haud magno spatio, quod vulneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira maiore bellum tum viribus

88
etiam auctis Pometiae arma inlata.

et cum vineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset, ut in muros evaderet miles, deditio est facta.

ceterum nihilo minus foeda dedita urbe, quam si capta foret, passi: principes securi percussi, sub corona venierunt coloni alii;

oppidum dirutum, ager veniit. consules magis ob iras graviter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.

insequens annus Postumum Cominium et T. Larcium consules habuit.

eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. super belli Latini metum id quoque accesserat,

quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat.

in hac tantarum expectatione rerum sollicita civitate dictatoris primum creandi mentio orta. sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent — id quoque enim traditur — , parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.

apud veterrimos tamen auctores T. Larcium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos invenio. consulares legere: ita lex iubebat de dictatore creando lata.

eo magis adducor, ut credam Larcium, qui consularis erat, potius quam M.’ Valerium M. filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum;

quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem virum legissent.

creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.