Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
non in regno populum Romanum, sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus potius quam regibus portas patefacere; ea esse vota omnium, ut, qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit.
proinde, si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse, orare. rex verecundia victus
“quando id certum atque obstinatum est” inquit, “neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat.”
dictis facta amiciora adiecit: obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad Ianiculum icto ademptum restituit.
Tarquinius spe omni reditus incisa exulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsinna fuit.
consules M. Valerius P. Postumius. eo anno bene pugnatum cum Sabinis;
consules triumpharunt. maiore inde mole Sabini bellum parabant. adversus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde, etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oriretur, P. Valerius quartum T. Lucretius iterum consules facti.
seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. namque Attius Clausus,
cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus