Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci

85
abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet bona Porsinnae regis vendendi.

cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse neque omissam in pace aut a mitiore crevisse principio, quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter vendendi.

proximum vero est ex iis, quae traduntur, Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse, inopi urbe ab longinqua obsidione;

ea deinde, ne populo inmisso diriperentur hostiliter, venisse bonaque Porsinnae appellata, gratiam muneris magis significant titulo quam auctionem fortunae regiae, quae ne in potestate quidem populi Romani esset.

omisso Romano bello Porsinna, ne frustra in ea loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit.

primo Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. proelio inito adeo concitato impetu se intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu Aricinos;

Cumanae cohortes arte adversus vim usae declinavere paululum effuseque praelatos hostes conversis signis ab tergo adortae sunt: ita in medio prope iam victores caesi Etrusci.

pars perexigua duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt.

ibi benigne excepti divisique in hospitia. curatis volneribus alii profecti domos nuntii hospitalium beneficiorum; multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. his locus ad habitandum datus, quem deinde Tuscum vicum appellarunt.

P. Lucretius et P. Valerius Publicola, Sp. Larcius inde et T. Herminius consules facti. eo anno postremum legati a Porsinna de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim

86
honoratissimus quisque e patribus:

non quin breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos, quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.