Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hoc tibi iuventus Romana indicimus bellum. nullam aciem, nullum proelium timueris; uni tibi et cum singulis res erit.”

cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet,

nisi expromeret propere, quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, “en tibi” inquit, “ut sentias, quam vile corpus sit iis, qui magnam gloriam vident,” dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit. quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset,

“tu vero abi” inquit, “in te magis quam in me hostilia ausus. iuberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus staret; nunc iure belli liberum te intactum inviolatumque hinc dimitto.”

tunc Mucius quasi remunerans meritum “quando quidem” inquit “est apud te virtuti bonos, ut beneficio tuleris a me, quod minis nequisti: trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae, ut in te hac via grassaremur.

mea prima sors fuit; ceteri, ut cuiusque exciderit primi, quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.”

Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt;

adeo moverat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter errorem insidiatoris

84
texisset, et subeunda dimicatio totiens, quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis.

iactatum in condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis, quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret.

de agro Veientibus restituendo inpetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent. his condicionibus conposita pace exercitum ab Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit.