Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes: servitia regum superborum, suae libertatis inmemores alienam oppugnatum venire.

cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant. pudor deinde commovit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt.

quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere

81
virum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus, pavore impetum sustinuit.

“Tiberine pater” inquit, “te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias.” ita sicut erat armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. grata erga tantam virtutem civitas fuit:

statua in comitio posita; agri quantum uno die circumaravit datum. privata quoque inter publicos honores studia eminebant;

nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque aliquid fraudans se ipse victu suo contulit.

Porsinna primo conatu repulsus consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis,

praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret;

brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet.

hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis quam consilio concessum. namque Valerius consul, intentus in multos simul et effusos inproviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor gravem se ad maiora vindicem servabat.

itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.

et sciere perfugae indicio, multoque plures, ut in spem universae praedae, flumen traiciunt.

P. Valerius inde T. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina via occultum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuventute ad

82
portam Collinam stare, donec hostis praetereat, inde se obicere, ne sit ad flumen reditus.

consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit.

hique primi apparuere hosti; Herminius ubi tumultum sensit, consurgit ex insidiis versisque in Lucretium Etruscis terga caedit; dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor:

ita caesi in medio praedatores neque ad pugnam viribus pares et ad fugam saeptis omnibus viis. finisque ille tam effuse vagandi Etruscis fuit.