Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile adversus rebellantes Aequos, cum praeter animos

573
feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.

alter consul Apuleius in Nequinum oppidum circumsedit. locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat. itaque infectam rem M. Fulvius Paetus,

T. Manlius Torquatus novi consules acceperunt.

in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum:

eo anno maiori se usui rei publicae fore urbano gesto magistratu. ita nec dissimulantem, quid mallet, nec petentem tamen aedilem curulem cum L. Papirio Cursore factum.

id ne pro certo ponerem, vetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse tradit Cn. Domitium Cn. f. Calvinum et Sp. Carvilium Q. f. Maximum.

id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, convenientem errori.

et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio Saverrione censoribus, tribusque additae duae, Aniensis ac haec Romae gesta.

ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt;

inde ad consulem deducti praesidium armatum se intra moenia et muros accepturos

nec aspernanda res visa neque incaute credenda. cum altero eorum — nam alter obses retentus — duo exploratores per cuniculum missi;

per quos satis conperta re trecenti armati transfuga duce in urbem ingressi nocte portam, quae proxima erat, cepere. qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem invasere.

ita Nequinum in dicionem populi Romani venit. colonia eo adversus missa a flumine Narnia appellata; exercitus cum magna praeda Romam reductus.

574

eodem anno ab Etruscis adversus indutias paratur bellum; sed eos talia molientis Gallorum ingens exercitus finis ingressus paulisper a proposito avertit. pecunia deinde,