Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec aut patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, vir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum adicit, in quae plebei nominentur,

non ut vos, Appi, vestro loco pellant, sed ut adiuvent vos homines plebei divinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte virili adiuvant.

noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem in censura, quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes.

Sabinum advenam, principem nobilitatis vestrae, seu Attium Clausum seu Appium Claudium mavultis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: tu ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere.

multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem, quae vos superbos fecerunt: L. Sextius primus de plebe consul est factus,

C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutilus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.

572

semper ista audita sunt eadem, penes vos auspicia esse, vos solos gentem habere, vos solos iustum imperium et auspicium domi militiaeque: aeque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit.

en umquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos, sed qui patrem ciere possent, id est nihil ultra quam ingenuos?

consulem iam patrem ciere possum, avumque iam poterit filius meus. nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur;

certamen tantum patricii petunt nec curant, quem eventum certaminum habeant. ego hanc legem, quod bonum, faustum felixque sit vobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.”

Vocare tribus extemplo populus iubebat, apparebatque accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus;

postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est. pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus, P. Sempronius Sophus, C. Marcius Rutilus, M. Livius Denter; quinque augures item de plebe: C. Genucius, P. Aelius Paetus, M. Minucius Faesus, C. Marcius, T. Publilius. ita octo pontificum, novem augurum numerus factus.