Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consulem iam patrem ciere possum, avumque iam poterit filius meus. nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur;

certamen tantum patricii petunt nec curant, quem eventum certaminum habeant. ego hanc legem, quod bonum, faustum felixque sit vobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.”

Vocare tribus extemplo populus iubebat, apparebatque accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus;

postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est. pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus, P. Sempronius Sophus, C. Marcius Rutilus, M. Livius Denter; quinque augures item de plebe: C. Genucius, P. Aelius Paetus, M. Minucius Faesus, C. Marcius, T. Publilius. ita octo pontificum, novem augurum numerus factus.

eodem anno M. Valerius consul de provocatione legem tulit diligentius sanctam. tertio ea tum post reges exactos lata est, semper a familia eadem. causam renovandae saepius haud aliam fuisse reor,

quam quod plus paucorum opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola pro tergo civium lata videtur, quod gravi poena, si quis verberasset necassetve civem Romanum, sanxit;

Valeria lex cum eum, qui provocasset, virgis caedi securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra quam “inprobe factum” adiecit.

id, qui tum pudor hominum erat, visum, credo, vinculum satis validum legis; nunc vix serio ita minetur quisquam.

bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile adversus rebellantes Aequos, cum praeter animos

573
feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.

alter consul Apuleius in Nequinum oppidum circumsedit. locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat. itaque infectam rem M. Fulvius Paetus,

T. Manlius Torquatus novi consules acceperunt.