The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

nuntio adlato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos. sed celeriora prope omnia imperio erant; rapta extemplo signa armaque,

et vix ab impetu et cursu tenebantur. cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, concitatior accidens clamor ab increscente certamine.

urgent itaque alii alios hortanturque signiferos,

568
ut ocius eant; quo magis festinantes videt dictator, eo impensius retentat agmen ac sensim incedere iubet.

Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant; et super alios alii nuntiant dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco, in quanto discrimine praesidium esset. ceterum satis fretus,

esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxime vult fatigari hostem, ut integris adoriatur viribus fessos.

quamquam lente procedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, modicum erat spatium. prima incedebant signa legionum, ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed reliquerat intervalla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi permitti possent.

pariter sustulit acies, et emissus eques libero cursu in hostem invehitur in onpositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit.

itaque, ut prope serum auxilium iam paene circumventis, ita universa requies data est. integri accepere pugnam, nec ea ipsa longa aut anceps fuit.

fusi hostes castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt et in ultimam castrorum partem conglobantur.

haerent fugientes in angustiis portarum; pars magna aggerem vallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut superare aliqua et evadere posset.

forte quodam loco male densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit; atque ea, cum deos pandere viam fugae conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.

hoc proelio fractae iterum Etruscorum vires, et pacto annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab dictatore, ut de pace legatos mitterent Romam.

pax negata, indutiae biennii datae. dictator triumphans in urbem rediit. habeo auctores sine ullo memorabili proelio pacatam ab dictatore Etruriam esse

569
seditionibus tantum Arretinorum conpositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto. ex dictatura factus M. Valerius.

non petentem atque adeo etiam absentem creatum tradidere quidam et per interregem ea comitia facta; id unum non ambigitur, consulatum cum Apuleio Pansa gessisse.