Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

exacto iam anno novi tribuni plebis magistratum inierant, iisque ipsis, quia vitio creati erant,

621
quinque post dies alii suffecti. —

lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina, C. Marcio Rutilo censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta viginti unum.

censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undevicesimum fuit. — eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum e Graecia more victoribus datae. —

eodem anno ab aedilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis via a Martis silice ad Bovillas perstrata est. consularia L. Papirius habuit;

creavit consules Q. Fabium Maximi f. Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaevam; ipse Papirius praetor factus.

rebus laetus annus vix ad solacium unius mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit; portentoque iam similis clades erat, et libri aditi, quinam finis aut quod remedium eius mali ab diis daretur.

inventum in libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum. neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum, praeterquam quod unum diem Aesculapio supplicatio habita est.

cum Fabius Gurges consul male adversus Samnites pugnasset et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater deprecatus hanc filii ignominiam eo maxime senatum movit, quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque praestitit. eius consiliis et opera filius consul adiutus caesis Samnitibus triumphavit; C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho securi percussit. cum pestilentia civitas laboraret, missi legati, ut Aesculapi signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportaverunt; eoque in insulam Tiberis egresso eodem loco aedes Aesculapio constituta est. L. Postumius consularis, quoniam, cum exercitui

622
praeesset. opera, militum in agro suo mus erat, damatus et. pacem petentibus Samnitibus foedus quarto renovatus est. Curius Dentatus consul Samnitibus caesis et Sabinis, qui rebellaverant, victis et in deditionem acceptis bis in eodem magistratu triumphavit. coloniae deductae sunt Castrum, Sena, Hadria. triumviri capitales tunc primum creati sunt. censu acto lustrum conditum est: censa sunt civium capita C_C_L_X_X_I_I_. plebs propter aes alienum post graves et longas seditiones ad ultimum secessit in Ianiculum, unde a Q. Hortensio dictator deducta est; isque in ipso magistratu decessit. res praeterea contra Vulsinienses gestas continet, item adversus Lucanos, contra quos auxilium Thurinis ferre placuerat.

cum legati Romanorum a Gallis Senonibus interfecti essent, bello ob id Gallis indicto L. Caeciius praetor ab eis cum legionibus caesus est. cum a Tarentinis classic Romana, direpta esset duumviro, qui praeerat classi, occiso, legati ad eos a senatu, ut de his iniuriis quererentur, missi pulsati sunt. ob id bellum eis indictum est. Samnites defecerunt. adversus eos et Lucanos et Bruttios et Etruscos aliquot proeliis a conpluribus ducibus bene pugnatum est. Pyrrhus Epirotarum rex, ut auxilium Tarentinis ferret, in Italiam venit. cum in praesidium Reginorum legio Campana cum praefecto Decio Vibellio missa esset, occisis Reginis Regium occupavit.

Valerius Laevinus consul parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus. post id proelium cum corpora Romanorum, qui in acie ceciderant, Pyrrhus inspiceret, omnia versa in hostem invenit. populabundus usque ad urbem Romanam processit. C. Fabricius missus ad eum a senatu, ut de redimendis captivis ageret, frustra, ut patriam desereret, a rege temptatus est. captivi sine pretio remissi sunt. Cineas legatus a Pyrrho ad senatum missus petiit, ut conponendae pacis causa rex in urbem reciperetur. de qua re cum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Ap. Claudius, qui propter valetudinem oculorum iam diu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam

623
et sententia sua tenuit, ut id Pyrrho negaretur. Cn. Domitius censor primus ex plebe lustrum condidit: censa sunt civium capita C_C_L_X_X_X_V_I_I_ CCXXII. iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est. cum Carthaginiensibus quarto foedus renovatum est. cum C. Fabricio consuli is, qui ad eum a Pyrrho transfugerat, polliceretur venenum se regi daturum, cum indicio ad regem remissus est. res praeterea contra Lucanos et Bruttios, Samnites et Etruscos prospere gestas continet.

Pyrrhus in Siciliam traiecit. cum inter alia prodigia fulmine deiectum esset in Capitolio Iovis signum, caput eus per haruspices inventum est. Curious Dentatus cum dilectum haberet, eius, qui citatus non responderat, bona primus vendidit; item Pyrrhum ex Sicilia in Italiam reversum vicit et Italia expulit. Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit, quod is decem argenti pondo facti haberet. lustro a censoribus condito censa sunt capita civium C_C_L_X_X_I_ CCXXXIV. cum Ptolemaeo, Aegypti rege, societas iuncta est. Sextilia virgo Vestalis damnata incesti viva defossa est. coloniae deductae sunt Posidonia et Cosa. Carthaginiensium classis auxilio Tarentinis venit; quo facto ab his foedus violatum est. res praeterea contra Lucanos et Bruttios et Samnites feliciter gestas et Pyrrhi regis mortem coutinet.

victis Tarentinis pax et libertas data est. legio Campana, quae Regium occupaverat, obsessa deditione facta securi percussa est. cum legatos Apolloniatium ad senatum missos quidam iuvenes pulsassent, dediti sunt Apolloniatibus. Picentibus victis pax data est. coloniae deductae Ariminum in Piceno, Beneventum in Samnio. tunc primum populus Romanus argento uti coepit. Umbri et Sallentini victi in deditionem accepti sunt. quaestorum numerus ampliatus est, ut essent octo.

624

Origo Carthaginiensium et primordia urbis eorum referuntur. contra quos et Hieronem, regem Syracusanorum, auxilium Mamertinis ferendum senatus censuit, cum de ea re inter suadentes, ut id fieret, dissuadentesque contentio fuisset; transgressisque tunc primum mare exercitibus Romania adversus Hieronem saepius bene pugnatum. petenti pax data est. lustrum a censoribus conditum: censa sunt civium capita C_C_L_X_X_X_I_I_ CCXXXIV. D. Iunius Brutus munus gladiatorium in honorem defuncti patris primus edidit. colonia Aesernia deducta est. res praeterea contra Poenos et Vulsinios prospere gestas continet.

Cn. Cornelius consul a classe Punica circumventus et per fraudem, velut in conloquium evocatus, captus est. C. Duillius consul adversus classem Poenorum prospere pugnavit primusque omnium Romanorum ducum navalis victoriae duxit triumphum. ob quam causam ei perpetuus quoque honos habitus est, ut revertenti a cena tibicine canente funale praeferretur. L. Cornelius consul in Sardinia et Corsica contra Sardos et Corsos et Hannonem, Poenorum ducem, feliciter pugnavit. Atilius Calatinus consul cum in locum a Poenis circumsessum temere exercitum duxisset, M. Calpurni tribuni militum virtute et opera evasit, qui cum trecentis militibus eruptione facta hostes in se converterat. Hannibal, dux Poenorum, victa classe, cui praefuerat, a militibus suis in crucem sublatus est. Atilius Regulus consul victims navali proelio Poenis in Africam traiecit.

Atilius Regulus in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade militum occidit et, cum aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum missas questus eat, in quibus inter causas petendi successoris erat, quod agellus eius a mercennariis desertus esset. quaerente deinde fortuna, ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Carthaginiensibus Xanthippo, Lacedaemoniorum duce, victus proelio et

625
captus est. res deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere gestas deformaverunt naufragia classium. Tib. Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus est P. Sempronius Sophus M’. Valerius Maximus censores, cum senatum legerent, sedecim senatu moverunt; lustrum condiderunt, quo censa sunt civium capita C_C_X_C_V_I_I_ DCCXCVII. Regulus missus a Carthaginiensibus ad senatum, ut de pace et, si eam non posset impetrare, de commutandis captivis ageret, sed iure iurando adstrictus rediturum se Carthaginem, si commutari captivos non placuisset, utrumque negandi auctor senatui fuit et, cum fide custodita reversus esset, supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto periit.

Caecilius Metellus rebus adversus Poenos prospere gestis speciosum egit triumphum tredecim ducibus hostium et centum viginti elephantis in eo ductis. Claudius Pulcher consul contra auspicia profectus iussit mergi pullos, qui cibari nolebant; infeliciter adversus Carthaginienses classe pugnavit et revocatus a senatu iussusque dictatorem dicere, Claudium Gliciam dixit, sortis ultimae hominem, qui coactus abdicare se magistratu postea ludos praetextatus spectavit. A. Atilius Calatinus primus dictator extra Italiam exercitum duxit. commutatio captivorum cum Poenis facta est. coloniae deductae sunt Fregenae, in agro Sallentino Brundisium. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita C_C_X_L_I_ CCXII. Claudia, soror P. Claudi, qui contemptis auspiciis male pugnaverat, a ludis revertens cum turba premeretur, dixit “utinam frater meus viveret et iterum classem duceret.” ob eam causam multa ei dicta est. duo praetores tunc primum creati sunt. Caecilius Metellus pontifex maximus A. Postumium consulem, quoniam idem et flamen Martialis erat, cum is ad bellum gerendum proficisci vellet, in urbe tenuit nec passus est a sacris recedere. rebus adversus Poenos a pluribus ducibus prospere gestis summam victoriae C. Lutatius consul victa ad Aegates insulas classe Poenorum imposuit. petentibus Carthaginiensibus pax data est. cum templum Vestae arderet, Caecilius Metellus pontifex maximus ex incendio sacra rapuit. duae tribus adiectae sunt, Velina et Quirina.

626

Falisci cum rebellussent, sexto die perdomiti in deditionem venerunt. Spoletium colonia deducta eat. adversus Ligures tunc primum exercitus promotus est. Sardi et Corsi, oum rebellaisent, subacti sunt. Tuccia virgo Vestalis incesti damnata est. bellum Illyriai propter unum ex legatis, qui ad eol misai erant, occisum indictum est, subactique in deditionem venerunt. praetorum numerus ampliatus est, ut essent quattuor. Galli Transalpini, qui in Italiam inruperant, caesi sunt. eo bello populum Romanum sui Latinique nominis octingenta milia armatorum habuisse Fabiu dicit. exercitibus Romanis tunc primum trans Padum ductis Galli Insubres aliquot proeliis fusi in deditionem venerunt. M. Claudius Marcellus consul occiso Gallorum Insubrium duce Virdomaro opima spolia rettulit. Histri subacti sunt. item llyrii, cum rebellassent, domiti in deditionem venerunt. lustrum a censoribus ter conditum est; primo lustro censa sunt civium capita C_C_L_X_X_ DCCXIII * *. libertini in quattuor tribus redacti sunt, cum antea dispersi per omnes fuissent, Esquilinam, Palatinam, Suburanam, Collinam. C. Flaminius censor viam Flaminiar muniit et circum Flsminium exstruxit. coloniae deductae aunt in agro de Gallis capto Placentia et Cremona.

V = Veronensis saec. V.

M = Mediceus saec. XI.

C = Colbertinus saec. XI.

P = Parisiensis saec. X.

P. = Puteanus saec. VI (ab ius avidissima lib. XXI c. 20, 8 ad copias partim c. 21, 13 servatus, a salute c. 41, 13 denuo incipiens).

F = Floriacensis saec. X.

U = Upsaliensis saec. X.

R = Romanus saec. XI.

D= Dominicanus saec. XII.

L vel Leid. = Leidensis saec. XII.

Vorm. = Vormacensis.

H vel Harl. = Harleianus prior saec. X (XI?)

Klock.= cod. Klockianus.

Lov.= codices Loveliani.

ς = codices recentes (vel omnes vel singuli) vel editiones veteres.

Vulg. = lectio vulgata.

Ald.= Aldus.

Alsch.= Alschefski.

Crév.= Crévier.

Drak.= Drakenborch.

Duk.= Duker.

Frob. 1= ed. Frobeniana 1531.

Frob. 2= ed. Frobeniana 1535.

Glar.= Glareanus.

Gron.= J. Fr. Gronov.

J. Gron.= Jacob Gronov.

Madv. = Madvig.

Mog.= ed. Moguntina.

HJM= H . J. Müller.

Rhen.= Rhenanus

Sig. vel Sigon.= Sigonius.

Weiss. vel Weissenb.= Weissenborn.

Wesenb. = Wesenberg.

1

initia belli Punici secundi referuntur et Hannibalis, ducis Poenorum, contra foedus per Hiberum flumen transitus; a quo Saguntinum, sociorum populi Romani, civitas obsessa octavo mense capta est. de quibus iniuriis missi legati ad Carthaginienses, qui quererentur. cum satis facere nollent, bellum eis indictum est. Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias fusis Volcis, qui obsistere conati erant ei, ad Alpes venit et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repulisset, descendit in Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio fudit; in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal Apenninum quoque per magnam vexationem militum propter vim tempestatium transiit. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnavit duce hostium Magone capto.

in parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae umquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce cum populo gessere.

nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum umquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello,

2
et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt.

odiis etiam prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse.

fama est etiam, Hannibalem annorum ferme novem pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum, se cum primum posset hostem fore populo Romano.

angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam i insuper inposito interceptam.

his anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit,

ut appareret, maius eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse, quae Hannibalis ductu intulerunt. mors Hamilcaris peropportuna

et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus,

gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, sane voluntate principum in imperio positus.