Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad Herculaneum etiam signis conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium iactura dimicavit; castris deinde positis moenibus hostem inclusit;

oppugnatum oppidum captumque. in his tribus urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum, ita ut parvo admodum plures caperentur. sortientibus provincias consulibus Etruria Carvilio evenit secundum vota militum, qui vim frigoris iam in Samnio non patiebantur. Papirio ad Saepinum maior vis hostium restitit.

saepe in acie, saepe in agmine, saepe circa ipsam urbem adversus eruptiones hostium pugnatum. nec obsidio, sed bellum ex aequo erat; non enim muris magis se Samnites quam armis ac viris moenia tutabantur.

tandem pugnando in obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque vi atque operibus urbem expugnavit. itaque ab ira plus caedis editum capta urbe:

septem milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum. praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in urbes paucas, militi concessa est.

Nives iam omnia oppleverant nec durari extra tecta poterat;

itaque consul exercitum de Samnio deduxit. venienti Romam triumphus omnium consensu est delatus. triumphavit in magistratu insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho.

pedites equitesque insignes donis transiere ac transvecti sunt; multae civicae coronae vallaresque ac murales conspectae;

inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, conparabantur;