Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse; iam enim praeceps in occasum sol erat et adpetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat.

progressus longius ab dextra capta castra videt, ab laeva in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse: et forte certamen ad portam erat.

advectus deinde equo propius, ut suos in muris videt nec iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnae. rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri iussit.

ingressi proxima, ea parte, quia nox adpropinquabat, quievere. nocte oppidum ab hostibus desertum est.

illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti septuaginta, signa militaria nonaginta septem.

ceterum illud memoriae traditur, non ferme alium ducem laetiorem in acie visum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae rei.

ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a proelio potuit et in ipso discrimine, quo templa deis inmortalibus voveri mos erat, voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi, priusquam temetum biberet, sese facturum. id discordi fuit, et auspicia in bonum verterunt.

616

eadem fortuna ab altero consule ad Cominium gesta res. prima luce ad moenia omnibus copiis admotis corona cinxit urbem subsidiaque firma, ne qua eruptio fieret, portis opposuit.

iam signum dantem eum nuntius a collega trepidus de viginti cohortium adventu et ab impetu moratus est et partem copiarum revocare instructam intentamque ad oppugnandum coegit.

D. Brutum Scaevam legatum cum legione prima et decem cohortibus alariis equitatuque ire adversus subsidium hostium iussit:

quocumque in loco fuisset obvius, obsisteret ac moraretur manumque, si forte ita res posceret, conferret, modo ne ad Cominium eae copiae admoveri possent.

ipse scalas ferri ad muros ab omni parte urbis iussit ac testudine ad portas successit; simul et refringebantur portae et vis undique in muros fiebat. Samnites sicut, antequam in muris viderent armatos, satis animi habuerunt ad prohibendos urbis aditu hostes,

ita, postquam iam non ex intervallo nec missilibus, sed cominus gerebatur res et qui aegre successerant ex in muros, loco, quem magis timuerant, victo facile in hostem inparem ex aequo pugnabant,

relictis turribus murisque in forum omnes conpulsi paulisper inde temptaverunt extremam pugnae fortunam;