Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec insidens equo; inde tribunis centurionibusque imperat, ut viam equitibus patefaciant; ipse Trebonio Caedicioque praedixerat, ut, ubi se cuspidem erectam quatientem vidissent, quanta maxima vi possent, concitarent equites in hostem.

ad nutum omnia, ut ex ante praeparato, fiunt: panduntur inter ordines viae, provolat eques infestis cuspidibus in medium agmen hostium ruit perrumpitque ordines, quacumque impetum dedit. instant Volumnius et Scipio et perculsos sternunt.

tum iam deorum hominumque victa vis: funduntur linteatae cohortes, pariter iurati iniuratique fugiunt nec quemquam praeter hostes metuunt.

peditum agmen, quod superfuit pugnae, in castra aut Aquiloniam conpulsum est; nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt. equitem eques sequitur, peditem pedes; diversa cornua dextrum ad castra Samnitium, laevum ad urbem tendit.

prior aliquanto Volumnius

615
castra cepit; ad urbem Scipioni maiore resistitur vi, non quia plus animi victis est, sed melius muri quam vallum armatos arcent:

inde lapidibus propulsant hostem. Scipio, nisi in primo pavore, priusquam colligerentur animi, transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites, satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.

reclamantibus universis primus ipse scuto super caput elato pergit ad portam; secuti alii testudine facta in urbem perrumpunt deturbatisque Samnitibus quae circa portam erant muri occupavere; penetrare in interiora urbis, quia pauci admodum erant, non audent.