Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes Samnitium — quadringenariae ferme erant — Cominium profectas. quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius proferri iubet; subsidia suis quaeque locis et praefectos subsidiis adtribuerat;

dextro cornu L. Volumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Caedicium et T.

613
Trebonium, praefecit;

Sp. Nautium mulos detractis clitellis cum tribus cohortibus alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset moto pulvere se ostendere. his intentus imperator erat,

altercatio inter pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio, fratris filio consulis, ambigi de auspicio renuntiaverunt.

iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam, ne quid inconpertum deferret, ad consulem detulit.

cui ille: “tu quidem macte virtute diligentiaque esto! ceterum qui auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religionem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo Romano exercituique egregium auspicium, est.”

centurionibus deinde imperavit, uti pullarios inter prima signa constituerent. promovent et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectaculum esset.

priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere ictus pullarius ante signa cecidit. quod ubi consuli nuntiatum est, “di in proelio sunt” inquit;

“habet poenam noxium caput.” ante consulem haec dicentem corvus voce clara occinuit; quo laetus augurio consul, adfirmans numquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.

proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis: Romanos ira, spes, ardor certaminis avidos hostium sanguinis in proelium rapit; Samnitium magnam partem necessitas ac religio invitos magis. resistere quam inferre pugnam cogit.

nec sustinuissent primum clamorem atque impetum Romanorum, per aliquot iam annos vinci adsueti, ni potentior alius metus insidens pectoribus a fuga retineret.

quippe in oculis erat omnis ille occulti apparatus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque sttruos

614
et respersae fando nefandoque sanguine arae et dira execratio ac furiale carmen detestandae familiae stirpique conpositum: iis vinculis fugae obstricti stabant, civem magis quam hostem timentes.

instare Romanus a cornu utroque, a media acie, et caedere deorum hominumque attonitos metu; repugnatur segniter, ut ab iis, quos timor moraretur a fuga.

iam prope ad signa caedes pervenerat, cum ex transverse pulvis velut ingentis agminis incessu motus apparuit; Sp. Nautius — Octavium Maecium quidam eum tradunt — cum auxiliaribus cohortibus erat;

pulverem maiorem quam pro numero excitabant; insidentes mulis calones frondosos ramos per terram trahebant. arma signaque per turbidam lucem in primo apparebant; post altior densiorque pulvis equitum speciem cogentium agmen dabat