Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec conperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul divinae humanaeque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt; paenitet in posterum diem dilatum certamen;

moram diei noctisque oderunt. tertia vigilia noctis, iam relatis litteris a collega, Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit.

nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnae, summi infimique aeque intenti erant; dux militum, miles ducis ardorem spectabat.

is ardor omnium etiam ad eos, qui auspicio intererant, pervenit; nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit.

consul laetus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit.

exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes Samnitium — quadringenariae ferme erant — Cominium profectas. quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius proferri iubet; subsidia suis quaeque locis et praefectos subsidiis adtribuerat;

dextro cornu L. Volumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Caedicium et T.

613
Trebonium, praefecit;