Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Papirius novo exercitu — ita enim decretum erat — scripto Duroniam urbem expugnavit. minus quam collega cepit hominum, plus aliquanto occidit; praeda opulenta utrobique est parta. inde pervagati Samnium consules,

maxime depopulato Atinate agro, Carvilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi summa rei Samnitium erat, pervenit.

ibi aliquamdiu nec cessatum ab armis est neque naviter pugnatum; lacessendo quietos, resistentibus cedendo comminandoque magis quam inferendo pugnam dies absumebatur.

quodcumque inciperetur remittereturque, omnium rerum, etiam parvarum, eventus perferebatur in altera Romana castra, quae viginti milium spatio aberant, et absentis collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus, intentiorque Carvilius, quo maiore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium, quod obsidebat, erat. L. Papirius,

iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste;

opus esse et illum, quanta maxuma vi posset, Cominium oppugnare, ne quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda.

diem ad proficiscendum nuntius habuit; nocte rediit, adprobare collegam consulta referens. Papirius nuntio misso extemplo contionem habuit;

multa de universo genere belli, multa de praesenti hostium apparatu, vana magis specie quam efficaci ad eventum, disseruit:

non enim cristas vulnera facere, et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur, cruentari.

auream atque argentean

612
Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora victori hosti quam ipsis arma fuisse.

datum hoc forsan nomini familiaeque suae, ut adversus maximos conatus Samnitium opponerentur duces spoliaque ea referrent, quae insignia publicis etiam locis decorandis essent.

deos inmortales cumiratos adesse propter totiens petita foedera, totiens rupta, tur, si qua coniectura mentis divinae sit, nulli umquam exercitui fuisse infestiores,

quam qui nefando sacro mixta hominum pecudumque caede respersus, ancipiti deum irae devotus, hinc foederum cum Romanis ictorum testes deos,

hinc iuris iurandi adversus foedera suscepti execrationes horrens, invitus iuraverit, oderit sacramentum, uno tempore deos, cives, hostes metuat.