The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

in medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem.

iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant expectantes, dum ab hostibus prius impetus, prius clamor inciperet. neutris animus est ad pugnandum,

diversique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent. sua sponte inter invitos tergiversantisque segnis pugna clamore incerto atque inpari coepit; nec vestigio quisquam movebatur.

tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas turmas extra ordinem inmisit; quorum cum plerique delapsi ex equis essent et alii turbati, et a Samnitium acie ad opprimendos eos, qui ceciderant, et ad suos tuendos ab Romanis procursum est.

inde paulum inritata pugna est; sed aliquanto et inpigre magis et plures procurrerant Samnites, et turbatus eques sua ipse subsidia territis equis proculcavit.

hinc fuga coepta totam avertit aciem Romanam; iamque in terga fugientium Samnites pugnabant, cum consul equo praevectus ad portam castrorum ac statione equitum ibi opposita edictoque,

ut, quicumque ad vallum tenderet, sive ille Romanus sive Samnis esset, pro hoste haberetur, haec ipse minitans obstitit effuse tendentibus

607
suis in castra.

“quo pergis” inquit, “miles? et hic arma et viros invenies nec vivo consule tuo nisi victor castra intrabis; proinde elige, cum cive an hoste pugnare malis.”

dicente consule equites infestis cuspidibus circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent. non virtus solum consulem sed fors etiam adiuvit, quod non institerunt Samnites spatiumque circumagendi signa vertendique aciem a castris in hostem fuit.

alii alios hortari, ut repeterent pugnam; centuriones ab signiferis rapta signa inferre et ostendere suis paucos et ordinibus inconpositis effuse venire hostes.

inter haec consul manus ad caelum attollens voce clara, ita ut exaudiretur, templum Iovi Statori vovet, si constitisset a fuga Romana acies redintegratoque proelio cecidisset vicissetque legiones Samnitium.

omnes undique adnisi ad restituendam pugnam, duces milites, peditum equitumque vis. numen etiam deorum respexisse nomen Romanum visum; adeo facile inclinata res repulsique a castris hostes, mox etiam redacti ad eum locum, in quo commissa pugna erat.

ibi obiacente sarcinarum cumulo, quas coniecerant in medium, haesere inpediti; deinde, ne diriperentur res, orbem armatorum sarcinis circumdant.

vero eos a fronte urgere pedites, ab tergo circumvecti equites; ita in medio caesi captique. captivorum numerus fuit septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub iugum missi;

caesos rettulere ad quattuor milia octingentos. ne Romanis quidem laeta victoria fuit; recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum. haec in Apulia gerebantur,

altero exercitu Samnites Interamnam, coloniam Romanam, quae ad viam Latinam est, occupare conati urbem non tenuerunt;

agros depopulati, cum praedam aliam inde mixtam hominum atque pecudum colonosque captos agerent, in victorem incidunt consulem ab Luceria

608
redeuntem; nec praedam solum amittunt, sed ipsi longo atque inpedito agmine inconpositi caeduntur.

consul Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipiendasque evocatis et exercitu ibi relicto comitiorum causa Romam est profectus.

cui de triumpho agenti negatus honos et ob amissa tot milia militum et quod captivos sine pactione sub iugum misisset.