Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consulem M. Atilium vel solum, si

606
nemo alius sequatur, iturum adversus hostes casurumque inter signa Samnitium potius, quam circumvallari castra Romana videat.

dicta consulis legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones primorum ordinum adprobavere.

tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur; longo agmine nec continenti maesti ac prope victi procedunt adversus hostem nec spe nec animo certiorem.

itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, exire, id quod timuerint, ad inpediendum iter Romanos;

nullam inde ne fugae quidem patere viam; illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum evadendum.

in medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem.

iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant expectantes, dum ab hostibus prius impetus, prius clamor inciperet. neutris animus est ad pugnandum,

diversique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent. sua sponte inter invitos tergiversantisque segnis pugna clamore incerto atque inpari coepit; nec vestigio quisquam movebatur.

tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas turmas extra ordinem inmisit; quorum cum plerique delapsi ex equis essent et alii turbati, et a Samnitium acie ad opprimendos eos, qui ceciderant, et ad suos tuendos ab Romanis procursum est.

inde paulum inritata pugna est; sed aliquanto et inpigre magis et plures procurrerant Samnites, et turbatus eques sua ipse subsidia territis equis proculcavit.

hinc fuga coepta totam avertit aciem Romanam; iamque in terga fugientium Samnites pugnabant, cum consul equo praevectus ad portam castrorum ac statione equitum ibi opposita edictoque,

ut, quicumque ad vallum tenderet, sive ille Romanus sive Samnis esset, pro hoste haberetur, haec ipse minitans obstitit effuse tendentibus

607
suis in castra.

“quo pergis” inquit, “miles? et hic arma et viros invenies nec vivo consule tuo nisi victor castra intrabis; proinde elige, cum cive an hoste pugnare malis.”

dicente consule equites infestis cuspidibus circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent. non virtus solum consulem sed fors etiam adiuvit, quod non institerunt Samnites spatiumque circumagendi signa vertendique aciem a castris in hostem fuit.